quae cum audisset Iabin rex Asor misit ad Iobab regem Madon
et ad regem Someron atque ad regem Acsaph
ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in
planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in
regionibus Dor iuxta mare
Chananeumque ab oriente et occidente et Amorreum atque
Hettheum ac Ferezeum et Iebuseum in montanis Eveum quoque qui
habitabat ad radices Hermon in terra Masphe
egressique sunt omnes cum turmis suis populus multus nimis
sicut harena quae est in litore maris equi quoque et currus
inmensae multitudinis
conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom ut
pugnarent contra Israhel
dixitque Dominus ad Iosue ne timeas eos cras enim hac eadem
hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israhel
equos eorum subnervabis et currus igne conbures
venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversum illos ad
aquas Merom subito et inruerunt super eos
tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt
eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas
Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem
ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias
fecit sicut praeceperat ei Dominus equos eorum subnervavit
currusque conbusit
reversusque statim cepit Asor et regem eius percussit
gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum
tenebat
percussitque omnes animas quae ibidem morabantur non
dimisit in ea ullas reliquias sed usque ad internicionem
universa vastavit ipsamque urbem permisit incendio
et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit
percussit atque delevit sicut praeceperat ei Moses famulus
Domini
absque urbibus quae erant in collibus et in tumulis sitae
ceteras succendit Israhel unam tantum Asor munitissimam flamma
consumpsit
omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi
filii Israhel cunctis hominibus interfectis
sicut praeceperat Dominus Mosi servo suo ita praecepit
Moses Iosue et ille universa conplevit non praeteriit de
universis mandatis ne unum quidem verbum quod iusserat Dominus
Mosi
cepit itaque Iosue omnem terram montanam et meridianam
terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque
Israhel et campestria eius
et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad per
planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit
percussit occidit
multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos
non fuit civitas quae se non traderet filiis Israhel
praeter Eveum qui habitabat in Gabaon omnes bellando cepit
Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum
et pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam
clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi
in tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de
montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iuda et
Israhel urbesque eorum delevit
non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum
Israhel absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto in quibus
solis relicti sunt
cepit ergo Iosue omnem terram sicut locutus est Dominus ad
Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israhel secundum
partes et tribus suas quievitque terra a proeliis